- CLARITAS
- CLARITASapud Solin. c. 52. ubi de Lychnite gemma, Duplex ei facies: aut enim purpureâ emicat claritate, aut meracius suffunditur cocci rubore; purpurae velut propria tribuitur, cocco adem pta, quod mirum. Claritas enim in omnibus coloribus splendor est multâ luce perfusus: unde clarae purpurae, Graece ὀξεῖαι, quae plus habent luminis, quam coloris; ut contra saturae et meracae, quae plus coloris, quam luminis. Quod utrumque de cocco similiter dici potest: Nam et coccum est clarum et acutum, plurimô lumine vegetum, ὀξυφοίνικον et ὀξυκόκκινον Graecis; est et saturatius et meracô rubore suffusum, eoque obscurius et austerum magis. Idem in aliis coloribus evenit. Vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 200. et 1104. nec non infra in voce Clarus. Sed et Claritas, inter dictionis ideas; quarum septem esse Hermogenes statuit, Graece σαφην´εια, uti Trapezuntius interpretatur: sicuti Perspicuitatem Quintilianus, et Cicero, l. 2. Academ. c. 6. εναργείαν atque evidentiam, vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 4. c. 1. ubi de Charactere. Mediô aevô Claritas, titulus fuit honorarius Proconsulis, in Actis Claudii Asterii, et aliorum Martyrum, apud Baronium A. C. 285. num. 4. In Privilegio a Synodo Suession. concesso Monasterio Sollemniacensi A. C. 866. Claritudo Regia occurrit, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.